HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXXII: De Manasse et morte Isaiae

#IV Reg. XXI

Post Ezechiam regnavit Manasses filius ejus pro eo; duodecim annorum erat cum regnare coepisset. et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem, et fecit malum coram Domino. Aedificavit enim excelsa, quae dissipaverant patres ejus, et erexit aras Baal, et lucos, et exstruxit altaria militiae coeli in duobus atriis templi, et posuit idolum luci in templo Domini, et traduxit quemdam filium suum per ignem Tophet; ariolos, augures, pythones, et aruspices multiplicavit, et errare fecit Judam in viis gentium. Cumque arguerent eum prophetae missi a Domino, nemini eorum parcebat, sed plateas Jerusalem prophetarum sanguine purpuravit. Insuper aliorum sanguinem innoxium fudit multum nimis, donec impleret Jerusalem, usque ad os. Isaiam quoque avum maternum, secundum Hebraeos, vel affinem suum, ejectum extra Jerusalem circa piscinam Siloe serra lignea per medium secari fecit. Qui dum in principio sectionis angustiaretur, petiit sibi dari aquam, ut biberet, et cum nollent ei dare, Dominus de sublimi misit aquam in os suum, et exspiravit, nec tamen carnifices destiterunt a sectione. Et ob hanc aquae missionem confirmatum est nomen Siloe, quod interpretatur missus, nec sepelierunt eum in sepulcro prophetarum, sed sub quercu Rogel juxta transitum aquarum, quem fecerat Ezechias in memoriam miraculi, quod fecerat Dominus in aquis illis ad preces Isaiae. Tradit enim Epiphanius quod, dum Sennacherib rediret ab Aegypto, praemisit exercitum ab obsidendam Jerusalem, qui castrametatus est circa piscinam Siloe, ut aquis ejus uterentur. Eratque piscina quasi communis; nam et cives ad eam descendere poterant, et hostes. Orans autem Isaias obtinuit a Domino ut, cum egrediebantur cives, erant ibi aquae sicut prius. Cum vero accedebant hostes siccabantur aquae prorsus, ita ut mirarentur Assyrii, unde essent aquae in urbe. Porro in jugem memoriam hujus facti, adhuc aquae Siloe non jugiter, sed incertis horis ebulliunt. Cumque in propria persona accessisset Sennacherib, facta est strages supradicta in exercitu ipsius. In tantae rei memoriam populus gloriose prophetam sepelivit in loco praedicto, ut etiam orationibus ejus, post mortem, indesinenter hujus aquae beneficio potirentur. Aliqui libri habent in hoc loco orationem Manasse, quae ponitur in fine secundi Paralipomenom, ideo non habet necesse hic poni, cum etiam plura exemplaria eam in hoc loco non contineant.